monumenta.ch > Iulius Severianus > 14
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 13] <<<     >>> [cap. 15]

[cap. 14] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  A signis, quae causam antecedunt, instrumentum, iter et similia. 2  Simul sunt, ut in pugna clamor et similia; sequuntur, ut in veneficio uwb4.35 r livor et tumor, in caede vulnus et sanguis. 3  Auditiones, ut Tullius: «Vos ex M. Favonio audistis Clodium sibi dixisse, et audistis vivo Clodio periturum Milonem: post diem tertium gesta res est, quam dixerat. 4  Cum ille non dubitarit aperire, quid cogitaret, vos potestis dubitare, quid fecerit?». 5  Suspiciones, ut pro Scauro: «Quae quidem suspicio valuit etiam ob hanc causam, quod cum agerent parentalia Norenses», et reliqua. 6  Spolia, ut est illud: «Ille deus deorum spoliis ornare noluit; hic ornamenta Minervae virginis in meretriciam domum transtulit», et reliqua. 7  Quaestiones, ut est: «Cum igitur de furto quaereretur et de eo furto, quod ille sine controversia fecerat, cum ille de eo, quod quaerebatur, verbum nullum fecisset de veneno statim dixit», et reliqua. 8  Indices, ut est: «Venit index ad Dineam matrem neque obscurus neque incertus». 9  Fama vel opinio, ut Cicero: «Opinio fuit duplex, una non abhorrens ab statu naturaque rerum» et reliqua. 10  Argumentorum omnium enumerationem advertite studiosam videri, quando quidem in his bnf7231.122 plus ingenii vis dominetur arsque ipsa magis ab natura profecta dicatur. 11  Sed nec quisquam existimet argumentis numerum praefinitum, si quidem tanta esse possunt, quanta orator intento acriter ingenio reperire valuerit. 12  Non tamen omne genus causarum omnia argumenta habet. 13  Nam quid opus est illic de causa disputare, ubi non apparet, aut de persona adversarii aliquid dicere, cum integra sit?
Iulius Severianus HOME


© 2006 - 2026 Monumenta Informatik