monumenta.ch > Iulius Severianus > 13
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 12] <<<     >>> [cap. 14]

[cap. 13] SHOW TRANSLATION LINKS

1  DE CONIECTVRA In coniecturalibus causis hinc argumenta sumuntur: a personis, causis, facultatibus, verisimilibus, signis. 2  Signum causam aut antecedit aut in eadem est aut sequitur. 3  Item proferuntur auditiones, suspiciones, spolia, quaestiones, indices, fama vel opiniones et multa similia, quae rerum varietas subministrat. 4  A persona, ut Cicero pro Cluentio: «Cum esset», inquit, «egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, ad omnem malitiam et fraudem versare mentem suam coepit». 5  A causa «Satisne igitur cernitis, quibus ille mercedibus, quibus emolumentis, quibus praemiis incitatus» et cetera. 6  A facultatibus, ut Tullius: «Servos agrestes et barbaros, quibus silvas publicas depopulatus erat, ex Appennino deduxerat», et reliqua. 7  A verisimili: «Quid? Quod caput est audaciae, iudices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem?» et reliqua.
Iulius Severianus HOME

bnf7231.121 uwb4.68