monumenta.ch > Iulius Severianus > 11
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 10] <<< >>> [cap. 12]
[cap. 11] SHOW TRANSLATION LINKS
1 Propositis quibus responsuri sumus, quaerendum nobis erit an inter se comparata repugnantia sint, ut suis armis conruant, ut Cicero de Antonio: «Avunculum suum sceleratum esse fatebatur: poena adfectum quaerebatur». 2 Item pro Caelio: «Cur aut tam familiaris fuisti, ut aurum commodares? aut tam inimica, ut venenum timeres?». 3 Similiter pro Gallio, ubi accusator reo pecunias obiecit; ibi enim dum singula inter se comparat, alterum altero Tullius diluit. 4 Item utilissimum erit docere, quod adversarius dixerit, etiam pro nobis esse, ut pro Milone Cicero, quod lex promulgata de quaestione fuisset, quam pro se esse contendit. 5 Argumentis vero omnibus adversarii respondere non est necessarium: finem enim non habebit oratio, et satis erit propositionibus repugnasse. 6 His sane argumentis respondendum erit, quibus erunt iudices commoti: sin vero adversarium suis argumentis confutare nequiveris, aliis rationibus quod posuerit convellito. 7 De vitiis argumentorum, quae adversarii male posuerint, plene a Tullio insinuatum est.
Iulius Severianus HOME
bnf7231.121 uwb4.68