monumenta.ch > Iulius Severianus > 10
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 9] <<<     >>> [cap. 11]

[cap. 10] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  DE PROPOSITIONE ADVERSARII Responsurus autem adversario primum id, quod ille posuerit, verbis infirmioribus pronuntiato: quae vero incredibilia visa fuerint aut inbecilla, ita universa ponentur, sicuti ab adversario dicta sunt, ut est illud: «Bostarem igitur quendam dixit Norensem uwb4.34 v fugientem e Sardinia Scauri adventum», et infra addit etiam augendi criminis causa, «prius illum sepultum quam huic cenam esse sublatam». 2  Evenit ut propositionem adversarii verbis nostris ultra fidem extollentes incredibilem faciamus; item propositioni adversarii, si natura sui incredibilis fuerit, cum quodam impetu animi ac ridicula admiratione respondebimus, ut illud est: «Septingenta milia passuum biduo cursa sunt», et respondet: «o rem incredibilem, o cupiditatem inconsideratam, o nuntium volucrem! » et infra: «Roma trans Alpes biduo veniunt. 3  O hominem fortunatum, qui eius modi nuntios seu potius pegasos habeat!» Proposito eo, quod adversarius dixerit, respondebimus duobus modis: aut non esse id, aut non ideo nos vinci debere.
Iulius Severianus HOME

bnf7231.121

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik