monumenta.ch > Iulius Severianus > 9
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 8] <<<     >>> [cap. 10]

[cap. 9] SHOW TRANSLATION LINKS

1  Cum plura erunt argumenta, a validis incipies, in validiora desines, medium imbecillioribus replebis: ut puta, validum argumentum est 'inimicus', mediocre 'ebrius', validissimum est 'in rixa hominem occidit'. 2  Si unum validum argumentum est et unum frivolum, a valido incipies, frivolum prosequeris, rursum validum repetes. 3  Argumentatio illa melior et fidelior videri potest, quae obscuratur. 4  Cum aliquibus partibus causa laborat, utilius ordinem quaestionum confundimus, quas ex toto tractare non expedit. 5  Scias numquam confitenda esse quae nocent, interdum non neganda, quod Cicero pro Milone secutus videri potest. 6  Nam interfectum ab eo Clodium neque negavit neque fassus est: non negavit, quia sic defendit tamquam occidisset: fassus non est, quia inscio illo dixit a servis occisum, cum hi dominum interemptum arbitrarentur. 7  Praeterea utilius existimo, disputationem in speciem paucarum rerum et firmarum convertere easque undique adstruere et exaggerare, potiusque est plures res in unam cogere quam unam in plures dividere. 8  In omni materia quaerendum puto, quid sit quod maxime nos foveat aut urgeat: illuc enim vires suas conferre debet orator, ut quod maxime nos premit frangat. 9  Sed ut omne genus causae quiddam contra nos recipit valentissimum, sic pro nobis omnis causa aliquid valentius habere debet.
Iulius Severianus HOME

bnf7231.121 uwb4.67