monumenta.ch > Iulius Severianus > 8
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 7] <<< >>> [cap. 9]
[cap. 8] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 DE DISPONENDIS ARGVMENTIS Litigatores quidem instruunt argumentis advocatos, bnf7231.121 artis patronorum est, ut haec disponant, figurent, ordinent, augeant, ut his adfectus intermisceant. 2 In primis videto quae ex iis sint valentia, vel quae infirmiora sint argumenta. 3 Nam quae erunt valentia, longiore oratione non prosequemur, ne aut dubitare de his videamur, aut plura dicendo ponamus aliquid, adversum quod disputari possit. 4 Namque in argumentis infirmioribus versatur oratorius labor, qualia sunt: 'Occidisti hominem; cruentam enim vestem habuisti'. 5 Haec veri similia sunt, non utique vera; quae variis sunt adtollenda rationibus quo tractatu fiant potentia. 6 Praeterea in potestate sua habere debet orator, ut et causam maximam breviter peroret et parvulam diu extendat: sed cum breviter dicendum erit, argumenta tantum ponet sine ullis ornamentis; cum autem diu dicere volet, omne argumentum ornatius exequetur.
Iulius Severianus HOME
uwb4.67
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik