monumenta.ch > Iulius Severianus > 7
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 6] <<<     >>> [cap. 8]

[cap. 7] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Narrari pro eo non expedit, qui omnia quae ab accusatore dicuntur tantum modo negat nec ibi se fuisse. 2  Talis causa Sullae fuit negantis sibi quidquam cum Catilina convenisse contra rem publicam. 3  Tales fere sunt ambitus causae et repetundarum, in quibus unum rei patrocinium est, nullas se dedisse vel accepisse pecunias. 4  Supervacua narratio est, ubi nota res est de qua ambigitur, ut nihil stultius sit, quam si apud scientes narres. 5  Alterum genus est, in quo utrique aeque supervacua narratio est: ubi quod facit quaestionem abunde propositione indagari potest, etiam si ignotum est. 6  Nec aliquam narrationem a Cicerone admissam putemus nisi pro natura causarum: edebat enim non solum patrocinia causarum, sed et exempla dicendi. 7  uwb4.34 r Evenit ut ante sit respondendum, quam sit ponenda narratio, ut pro Milone. 8  Incidunt causae, in quibus quod summam habet quaestionis, magna ex parte tractandum sit, et sic sit ponenda narratio, ut pro Vareno vel pro Habito. 9  In narrationibus res exponimus, probamus argumentatione. 10  Narratio insinuatio est totius causae, quem ad modum facta est: expositio vero, quae non de causa nascitur, ut 'est honesto genere natus, splendide magistratum gessit', non potest videri narratio, sed expositio alicuius rei, quae causam adiuvat nec dat quaestioni materiam, sed pro argumento ponitur vel inter argumenta.
Iulius Severianus HOME

bnf7231.120

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik