monumenta.ch > Iulius Severianus > 6
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 5] <<< >>> [cap. 7]
[cap. 6] SHOW TRANSLATION LINKS
1 DE NARRATIONIBVS Narrationis certum est tres esse virtutes: ut dilucida sit, ut brevis, ut verisimilis. 2 Dilucida fit, si apud nescientem narres: in qua intueberis initium, medium et finem, ita ut ipsa narratio ordinem suum habeat; facile enim percipitur, ubi quod sequitur ex priore pendet. 3 Interdum aliqua suo loco memoriae nostrae non occurrisse fingemus. 4 Brevis fit, si circumcisis quibusdam superfluis sola quae necessaria sunt posueris; quaecumque enim tibi mediocriter prosunt, argumentis vel disputationibus reservabis. 5 Verisimilis ideo, ut credatur, ut corporis robustissimi fuisse eum, a quo duos tresve occisos videri volueris: adicere etiam occasionem, quae perficiendae rei fuerit, ut dicas dormientis oppressos. 6 Personas vero nominibus, quibus notissimae sunt, nuncupabis: si hoc parum est, etiam aliquas notas adicies, ut 'Scipio Africanus', ut 'Hannibal Poenus', et similia. 7 Numquam narrationem nisi perfectam reliqueris. 8 Sed ubi iudicem minus intellexisse perspexeris, numquam ei tarditatem ingenii obieceris, sed in te culpam retorque, quod parum dixeris. 9 Vbi longior narratio est, quo sit dilucida magis admonere iudicem debes quid exposueris vel quid expositurus sis, ut: 'Dixi de me: dicam de adversario'. 10 Neque alienum est, ubi longior fuerit expositio vel narratio, extreman ita finire, ut admoneas quaecumque dixeris. 11 Verba autem narrationis ex media consuetudine esse debent; simplex sermo et sibi vicina compositio. 12 In expositionibus plus mora nocet; neque loquentis personas narrationibus inseras. 13 Minuitur praeterea offensa longioris narrationis, si te praetermittere aliqua simulaveris. 14 In aliquibus post quaestiones ponenda narratio est, in aliquibus in ultimo; nam pro natura causarum narratio variatur, nec semper debet orator veterum se praeceptis addicere, sed scire debet incidere novam materiam, quae novi aliquid postulet.
Iulius Severianus HOME
bnf7231.120 uwb4.66