monumenta.ch > Iulius Severianus > 4
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 3] <<<     >>> [cap. 5]

[cap. 4] SHOW TRANSLATION LINKS

1  DE DISPONENDIS CRIMINIBVS Quidam a maximis criminibus ad levissima gradum faciunt, aut a levissimis ad maxima: nos primum existimamus actorem quasi membra quaedam facere debere, ut separet quae ad libidinem, quae ad avaritiam, quae ad crudelitatem aliudve quod ad noxae genus pertinet: aut si non genera criminum, tempora tamen discernat, prima quae puta ante militiam facta sunt, quae in militia, quae post militiam. 2  Aut seiungat ea quae ad privatas causas, deinde ea quae ad publicas pertinebunt aliudve simile, ut Cicero, qui crimina Verris et in tempora et in genera divisit. 3  Nam primus liber continet quae ante siciliensem praeturam commissa sunt, quattuor insequentes ea quae in praetura siciliensi: tum in his ipsis secundus ad privatorum furta pertinet, tertius frumentariam rationem, quartus sacrilegia, quintus maiestatis crimina comprehendit. 4  Deinde inter ipsa unius generis crimina in primo magna ponito: quae minima sunt, in medium congerantur; quae maxima, ultimis partibus reservabis, ut de Gavi crimine, quod a Cicerone in ultimam panem dilatum est. 5  Ita iudicis animus et occupabitur et validissima maxime memoriae mandabit. 6  Hinc est quod Cicero pro Scauro reprehendit adversarii confusam criminationem; ait enim: «et quoniam congesta fuit accusatio magis acervo quodam criminum, non distinctione aliqua generum et varietate».
Iulius Severianus HOME

bnf7231.120 uwb4.65