monumenta.ch > Iulius Severianus > 3
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 2] <<< >>> [cap. 4]
[cap. 3] SHOW TRANSLATION LINKS
1 In ceteris fere studiis verum quaeritur, finis autem oratoriae virtutis est verisimilia dixisse vel tantum contendisse, quantum res passa sit ad victoriam. 2 Proxime quaerendum est quo genere orationis uti debeat orator: Atticorumne nobis sequenda sit dictio, qui breves adstrictique et acres sunt, pure inter res ipsas aculeosque versantes quique adfectum ex occulto petunt, an imitanda nobis sit Asianorum licentia, qui vagi ac fusi rapere potius adfectibus quam disputationibus persuadere didicerunt: sit tamen Romanus orator Asiatico pressior Attico copiosior. 3 Ego vero ipsum oratorem eligere arbitror et probare genus orationis, quo magis capi suum iudicem senserit. 4 Aliter apud eum, quem latior delectabit oratio, aliter apud eum, quem adstrictior, aliter apud superiorem, aliter apud vacuum, aliter apud districtum: nec sic in privatis causis, ubi semper iudices festinant, quem ad modum in publicis, nec sic in accusationibus, ut in patrociniis. 5 Maxima itaque ars erit semper circumspicere quid personae, quid loco, quid tempori conveniat.
Iulius Severianus HOME
bnf7231.120 uwb4.65