monumenta.ch > Iulius Severianus > 2
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 1] <<< >>> [cap. 3]
[cap. 2] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Oratoriis artibus nemo instrui potest, nisi cui ingenium et frequens studium est. 2 Primum animi sit oportet quaedam naturalis ad videndas ediscendasque res potentia: tum vox, latus, decor, valetudo, frugalitas, laboris patientia. 3 Necessaria deinde orationum frequens lectio est, quae nos exemplo conformet, bnf7231.120 neque earum modo, sed et historiarum et carminum, ex quibus compositio dicendi non in totum trahenda est. 4 Nam per lectiones sapientium praecepta noscuntur, sine quibus nihil subtile neque magnificum cogitari potest. 5 Iuris vero civilis neque omittendum studium est nec penitus adpetendum; uwb4.33 r nam nec rudis esse debet orator, et si se multum iuris scientiae dederit, plurimum de cultu orationis adque impetu amittet. 6 Huic et veteres oratores legendi sunt et praesentes audiendi. 7 Super haec frequenter scribendum, agendum, declamandum est: his enim rebus oratori fiducia simul cum facundia comparatur.
Iulius Severianus HOME
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik