monumenta.ch > Iulius Severianus > 1
>>> Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, [cap. 2]
uwb4.32 v bnf7231.119-39 [cap. 1] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Forsitan me usurpatorem ardui operis atque inriti laboris, Desideri, fateare, quod hunc libellum ad te de arte dicendi scriptum miserim, cum possis advertere nihil me rhetorum praeceptis adiunxisse, sed quae in ipsis sparsim legeram, in quasdam sermonis angustias coartasse. 2 Denique si haec quisquam digna existimet quae in manus sumat, reperiet ea me de veteribus perstrinxisse, quibus cotidie ad forensem campum adulescentia inbuta proludit. 3 Quorum si nota vis est, silvescentium videlicet praeceptorum, videri certe possum plura his ademisse quam addidisse: namque veteres ita nobis dicendi praecepta reliquerunt, ut etiam sui nominis sempiternam memoriam propagarent. 4 Ego, non ullius famae cupidus, sed immensi laboris molestiam considerans, certos tibi ad compendium gymnasii forensis tramites constitui, quos ad memoriam reparandam facili lectione percurreres. 5 Adverti praeterea - videro quid ceteri sentiant - obesse dicentibus rhetoricae artis nimiam disciplinam. 6 Memento tamen non ante tibi haec esse compendia relegenda quam ingenium tuum multa ac Tulliana arte subegeris.
Iulius Severianus HOME
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik