monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 205
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CCIV. DE BRIONIA. <<<     >>> CCVI. DE VEHEDISTEL .

hab5624.126  Caput CCV. DE POLYPODIO [Polypodium vulgare.] [II, 93]. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS HIDE APPARATUS

1 Polypodium calidum et siccum est. Homo autem, qui in visceribus dolet, si macer est et si non multum infirmatur, polypodium accipiat, et secundum eius tertiam partem salviam ei addat, et in pulverem redigat, et pulverem istum comedat, et malos humores minuit. Quod si idem homo multum infirmatur, vinum, melle addito, ad ignem coquat, et per pannum colatum infrigidari sinat et praedictum pulverem immittat, et bibat.
2 Homo autem, qui in visceribus sanus est et qui pingues carnes corporis habet, nec pulverem istum comedat, nec potum bibat, ne sani humores in eo debilitentur.
Hildegardis Abbatissa HOME


© 2006 - 2026 Monumenta Informatik