monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 186
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CLXXXV. DE OVIS . <<<     >>> CLXXXVII. DE HARTZ .

hab5624.121-10  Caput CLXXXVI. DE PICE [Deest in ed.]. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS HIDE APPARATUS

1 Pix valde calida est, et in vasis in quibus potus est, sanabilis est. Si maden hominem comedunt, super locum ulceris picem pone, et vermes illos sibi attrahit, ita quod extrahere et abradere potest; et eis ablatis, iterum picem desuper pone, et hoc tam diu fac, dum omnes auferantur. Sed postquam caro illa purgata de vermibus fuit, ipsum locum baumoleo et aliis bonis unguentis inunge, et sanabitur.
Hildegardis Abbatissa HOME


© 2006 - 2026 Monumenta Informatik