monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 153
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CLII. DE NYESEWURTZ . <<<     >>> CLIV. DE YSENA

Caput CLIII. DE HERBA GICHT [II, 154]. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS HIDE APPARATUS

1 Herba quae dicitur gicht valde calida est, et quamdam viriditatem in se habet. Et qui in stomacho dolet, eamdem herbam et semen eius modice contundat, et in vino et in modico melle coquat, et per pannum colet, et ita calidum bibat. Qui autem praecavere vult, ne in stomacho infirmetur, eumdem potum frigidum saepe bibat, et sanitatem in stomacho retinebit.
2 Sed qui a gicht saepe fatigatur eamdem herbam cum semine contundat, et arvinam ursi addat, et de baumoleo, velut terciam partem baumolei ad arvinam ursi, et sic in aquam coquat, et unguentum faciat, et se ubi dolet inungat, et statim cutim eiusdem hominis ita pertransit, quod tempestas pestis hab5624.98 illius gicht ab eo cessabit.
Hildegardis Abbatissa HOME


© 2006 - 2026 Monumenta Informatik