| 1 | Byverwurtz [Rustica ed.] calida est et modicum frigida. Radicem ergo et folia biverwurtz pulveriza, et quantum medietas eius pensat, tantum de pulvere bertram ponderat, tantum de pulvere cynamomi ei addat, et commisceat; et pulverem istum hoc modo commixtum quotidie aut cum pane, aut cum calido vino bibe, aut in suffen comede, et nullam magnam aut diuturnam infirmitatem habebis usque ad mortem tuam. |
| 2 | Et nullus homo pulverem istum sic paratum devitet; quia si sanus est et pulverem hunc quotidie comedit infirmus ad longum tempus in lecto decumbens non erit; et qui infirmus est, si eum comederit, sanus erit. Sed pulverem per pannum servare poteris sanum, eum in novum fictile vas pone de limo factum et aridum, et ita sub terra funde, et clausum tege, atque sic vires tuas obtinebis . |