monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 35
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, XXXIV. DE HIRTZSWAM . <<<     >>> XXXVI. DE FENUGRAECO .

Caput XXXV. DE LAVENDULA [Lavendula vera.] [II, 83]. SHOW TRANSLATION LINKS HIDE APPARATUS

1 Lavendula calida et arida est, quia modicum succi habet, et homini ad comedendum non valet, sed tamen fortem odorem habet; et homo qui multos habet pediculos, si lavendulam frequenter odorat, pediculi in eo morientur. Et odor eius oculos clarificat, [quia quamdam virtutem fortissimorum et etiam utilitatem amarissimorum aromatum in se habet, et ideo etiam plurimas malas res constringit, et ex hoc maligni spiritus exterrentur add. ed.]
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.29