monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 34
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, XXXIII. DE ANDRON . <<<     >>> XXXV. DE LAVENDULA .

Caput XXXIV. DE HIRTZSWAM [Deest in ed.]. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS HIDE APPARATUS

1 Hirtzswam frigidus et durus est, ac nocivus est homini ad comedendum et pecori, quod nulla infirmitas laedit, quoniam has vires in se habet, quod hominem sanum et sanum pecus intus ulcerat, cum nullam infirmitatem invenit. Ubi autem tam periculosi humores in homine erumpunt, quod homo in membris suis ita de gicht fatigatur, quasi membra eius frangi videantur, et si tunc hirtzswam comedit, periculum humorum illorum fugat, et uszbieszet et educit, hab5624.29 quoniam natura eius talis est, quod semper frangere solet ubi est, et ita quod foetidum est, effringit, ubi illud invenit.
2 Sed et praegnantem mulierem cum periculo corporis sui abortire facit, si eum comederit.
Hildegardis Abbatissa HOME


© 2006 - 2026 Monumenta Informatik