monumenta.ch > Beda Venerabilis > 49
Beda, De Natura Rerum, XLVIII. Gnomonica de iisdem. <<<     >>> L. Incendium Aetnae.

CAPUT XLIX. De terrae Motu. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Terrae motum vento fieri dicunt, [A, et eius.] eius visceribus instar spongiae cavernosis incluso, qui hanc horribili [A, C, fremore.] tremore csg248.92 percurrens, et evadere nitens, vario murmure concutit, et se [A, tremescendo.] tremendo vel dehiscendo cogit effundere.
2 Unde cava terrarum his motibus subiacent, utpote venti capacia: arenosa autem et solida carent. Neque enim fiunt, nisi coelo marique tranquillo, et vento in venas terrae condito. Et hoc est in terra tremor, quod in nube tonitruum: hocque hiatus, quod fulmen. Fiunt simul cum terrae motu et inundationes bav1449.112 v maris, eodem videlicet spiritu infusi vel residentis sinu recepti.
Beda Venerabilis HOME

bnf1615.272 bnf8671.61 bnf11130.82 bnf13013.47 csg250.144 csg251.44

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik