IOAN. NOV. SCHOLIA.---Tonitrua dicunt ex fragore nubium generari. Variae sunt de tonitru apud physicos opiniones; alii aiunt ignem ex coelo in nubes lapsum stridorem efficere, veluti candens ferrum dum mergitur. Aristoteles putat fieri spirituum motione, qui se fortiore conatu e nubibus explicant. Beda hoc loco Lucretii opinionem recensere videtur, cuius versus ascribam: Principio tonitru quatiuntur caerula coeli, Propterea quia concurrunt sublime volantes Aethereae nubes contra pugnantibus ventis. Nec fit enim sonitus coeli de parte serena. Verum ubicumque magis denso sunt agmine nubes, Tam magis hinc magno fremitu fit murmure saepe. Praeterea neque tam condenso corpore nubes Esso queunt, quam sunt lapides ac tigna: neque autem Tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes. Nam cadere abrupto deberent pondere pressae, Ut lapides, aut ut fumus constare nequirent, Nec cohibere nives gelidas, et grandinis imbres. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur. Omnia saepe gravi tremere et divulsa repente, Maxima dissiluisse capacis moenia mundi.
Vel vesicae, quae licet parva sit, magnum tamen sonum displosa emittit. Est et hoc simile ex Lucretii physico sumptum de tonitru, quo loco sic habet: Cum subito validi venti collecta procella, Nubibus intorsit sese, conclusaque ibidem Turbine versanti magis, ac magis undique nubem, Cogit uti fiat spisso cava corpore circum. Post ubi commovit vis eius et impetus acer, Tum per terricrepo sonitu dat missa fragorem. Nec mirum, cum plena animae vesicula parva, Saepe ita dat pariter sonitum displosa repente.
] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS1 | Tonitrua dicunt ex fragore nubium generari, cum spiritus ventorum earum sinu concepti, sese ibidem versando pererrantes, et virtutis suae bnf13013.45 mobilitate in quamlibet partem bnf1615.132 v violenter erumcsg251.41pentes, magno concrepant murmure, [A, ad instar.] instar exilientium de stabulis quadrigarum, vel vesicae, quae, licet parva, magnum tamen sonitum displosa emittit. |
|
|