Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, STRABI HYMNUS IN NATALEM SANCTI MAMMAE.
| 1 | Laudem beati martyris Ad Trinitatis gloriam |
| 2 | Sanctae canamus supplices Quae dat coronam testibus. |
| 3 | Adversa mundi pertulit, Calcavit eius prospera. |
| 4 | Mammes Tonanti reddidit Quod pro reis hic passus est. |
| 5 | Virtute, vita, moribus, Sermone iucundissimus, |
| 6 | In charitatis gratia Semper manens ditissimus. |
| 7 | Spernens opes cum casibus Mundi, supernis institit. |
| 8 | Liber caducis exiit, Nil ambiens ex infimis. |
| 9 | Mitis domans immitia Illisque promens mystica, |
| 10 | Vivebat inter bestias Quo cive gaudent angeli. |
| 11 | Adiutus armis spiritus Vicit furores principum, |
| 12 | Saevi draconis conterens Sacris caput conatibus. |
| 13 | Magni favor praeconii Debetur isti martyri, |
| 14 | Cui Christus esset vivere, Lucrum resolvi maximum. |
| 15 | Mansit fides in pectore Spes mente felix, integra |
| 16 | His maior illum charitas Intus foris possederat. |
| 17 | Exsultet omnis supplicum Coetus sereno gaudio, |
| 18 | Huius patris suffragia Pronis rogando cordibus. |
| 19 | Te martyr, ergo, quaesumus Mammes, fave poscentibus |
| 20 | Sacro precatu protege, Quos instruis certamine. |
| 21 | Impende curam dapsilis, Aufer malum placabilis, |
| 22 | Confer boni solatia Vitae parando praemia. |
| 23 | Sit Trinitati gloria, Virtus, honor, per saecula |
| 24 | Quae nos beatis martyrum Semper iuvet suffragiis. |
| 25 | Amen. |