Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, CAPUT XXVI. Quod caeteros sanctos non solum vita, sed et virtutibus aequiparaverit.
| 1 | Iam quia Mammetis vitam finemque beati, |
| 2 | Deformi sermone licet, tamen ordine quodam, |
| 3 | Clausimus, ad laudis cumulum licet addere quaedam |
| 4 | Dona quibus Domini servi quoque facta fidelis |
| 5 | Narrentur, mercesque humili sit plena poetae |
| 6 | Munera de proprio sacrae superaddere laudis. |
| 7 | Quem non sanctorum Mammes pietate fideque |
| 8 | Moribus et signis, nec non certamine forti, |
| 9 | Aequiparet? sanctos cuius tibi vita priores |
| 10 | Sancta repraesentat, cunctorum facta resignans: |
| 11 | Simplicitas primi semper pastoris in illo, |
| 12 | Longaevi pia vita Enoch, perfectio Noe, |
| 13 | Lot sacra sedulitas, Abraham credula virtus, |
| 14 | Isaac cautela patris, benedictio Iacob, |
| 15 | Consilium Ioseph, sancti sapientia Moysi, |
| 16 | Gratia tum Samuel, patientia fertilis Iob, |
| 17 | Pax Idida magni, dilectio mutua David, |
| 18 | Ardor apostolicus fervorque propheticus aeque |
| 19 | Quodque suum tenuere locum; miracula vero |
| 20 | Tam manifesta dedit quam sunt duo lumina mundi, |
| 21 | Ex quibus ad tanti laudem famamque patroni |
| 22 | Quaedam pauca libet veterum componere gestis, |
| 23 | Ut liquido agnoscas cunctorum dote piorum |
| 24 | Hunc nituisse virum. Prior in deserta vocatus |
| 25 | Est populus, legemque Deo donante receptans, |
| 26 | Pellibus et tabulis tentoria sacra paravit: |
| 27 | Sic Mammes deserta petens, dum construit aedem, |
| 28 | Donum evangelici meruit venerabile libri. |
| 29 | Huic instar Salomonis, amet quodcunque petendum, |
| 30 | Coelitus annuitur. Mammem sacra dicta legentem |
| 31 | Attonitae stupuere ferae, mirabile dantes |
| 32 | Doctori obsequium; Samsoni ex ore leonis |
| 33 | Ut dulcedo data est. Propriis in moenibus hostes |
| 34 | Elisei sectator alit. Quod agrestia parent |
| 35 | Tam tritum est sanctis, ut non sit ferre necesse, |
| 36 | Nec mirum quod stulta magum sententia dixit, |
| 37 | Belzebub Dominum si gens Iudaea vocavit |
| 38 | Cumque tribus pueris, mundi simul idola temnens, |
| 39 | Clauditur ignicremis flamma fervente caminis. |
| 40 | Verbera cum Paulo tolerat. Sectatur utrosque |
| 41 | In poenis, itidem vincens sectatur utrosque |
| 42 | Unguibus hic fossus, serris est tortus Isaias; |
| 43 | Eliam corvi, Mammem pavere columbae. |
| 44 | Ut Ionas ceto vivus sorbente repertus, |
| 45 | Sic Mammen servare ferae, non laedere possunt. |
| 46 | Opprobrium Elisei geminis deletur ab ursis, |
| 47 | Et leo Mammetis stravit saevissimus hostes. |
| 48 | Ut bruti Dominus linguam reseravit aselli, |
| 49 | Ne populi exitium vates tractaret iniquus, |
| 50 | Humana sic voce leo Mammetis honorem |
| 51 | Praedicat, ut tali saltem doctore cruentus |
| 52 | Resipiat iudex. Lapidum quoque grandine pressus, |
| 53 | Cum Paulo Stephanoque Deum pro talibus orat, |
| 54 | Exemplum morientis habens, in corpore Iesu. |
| 55 | His aliisque Dei clarissima dona ministrans, |
| 56 | Ad regnum coeli, sanctis per saecla paratum |
| 57 | Omnibus, aeterna tandem pietate vocatus, |
| 58 | Pace Dei fruitur summa, sine fine beatus |
| 59 | Illic sancte tui Mammes memor esto poetae, |
| 60 | Augia quem felix Strabonem nomine nutrit. |