Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, CAPUT XXIII. Quemadmodum sanctus Mammes leonem mirae superaverit crudelitatis.
| 1 | Praesidis ira tamen tali nec vulnere plebis |
| 2 | Tacta capit requiem, verum ne evadere possit, |
| 3 | Induratur adhuc, Mammemque furore vocatum |
| 4 | Alloquitur prisco: Mammes, libamina divis |
| 5 | Aut devota dabis, poena aut moriere cruenta. |
| 6 | Respondet martyr: Miror te daemoniorum |
| 7 | Participem, tentare Dei post talia servum. |
| 8 | Nam Dominum cognosco meum, qui linquere memet |
| 9 | Nunquam, credo, volet; vos contra vindice flamma |
| 10 | Quos facit impietas Dominum scelerosa negare, |
| 11 | Quique deos colitis, ligni lapidisve metallo |
| 12 | Quos manus artificum vano compegit honore, |
| 13 | Damnabit, stringetque reos sententia mortis. |
| 14 | Praeses ut irato percepit talia sensu: |
| 15 | Noris, ait, nostro retineri iure leonem: |
| 16 | Saevior ille tuas discindet, frivole, carnes, |
| 17 | Si mea iussa animo ducas temnenda superbo. |
| 18 | Ne dubita, vinceris enim. Tum talia Mammes: |
| 19 | Quae facienda putas, tandem fecisse licebit, |
| 20 | Si modo quod memoras celeri compleveris actu. |
| 21 | Continuo stadium praeses petit, et iubet illum |
| 22 | Qui mirae virtutis erat, laxare leonem, |
| 23 | Quem dudum spatio iussit quaesisse dierum |
| 24 | Viginti, captumque sibi iam credidit esse |
| 25 | Vincendi auspicium. Mammes fera iussa vomentem |
| 26 | Increpat, et dictis miserum mordacibus urget: |
| 27 | Impie, vane, miser, maledicte, insane, profane, |
| 28 | Iussa patris Satanae sequeris, quae mente maligna |
| 29 | Sunt facienda tibi, temet vincemus et illum. |
| 30 | His dictis magno mittunt clamore leonem. |
| 31 | Protinus adveniens sanctum fera, ut alta tuentem |
| 32 | Dicentemque Deo laudes meditamine forti |
| 33 | Perspexit, pedibus supplex prostrata, beatas |
| 34 | Lambebat plantas, veniam pro crimine poscens. |
| 35 | Ut Scriptura refert, contra praecepta Tonantis |
| 36 | Consilium, ratio, sapientia, nulla voluntas |
| 37 | Praevaluisse potest; frustra tormenta paravit |
| 38 | Praeses, ubi Mammem Domini pia dextera texit. |