Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, CAPUT XX. Qualiter ursa vel pardus non poenas ei sed honorem intulerint.
| 1 | Haec ubi dicta, vocat iudex de more ministros |
| 2 | Venandi quos cura ligat: Perniciter, aiens, |
| 3 | Ite, parate feras, quas nostis habere cruentos |
| 4 | Atrocesque animos, perimant ne corpora tantum, |
| 5 | De praeda sed habere cibos videantur amatos. |
| 6 | Qui dum deinde cavo consideret amphitheatro |
| 7 | Adducunt Mammem, dimittitur ursa novellae |
| 8 | Saevitiae mentita minas, quae carcere postquam |
| 9 | Processit caveae coelique nitore potita est, |
| 10 | Mammem laeta quidem praedaeque petebat amore |
| 11 | Saevitiae memor antiquae, tamen inscia rerum |
| 12 | Iam metas emensa viae, stupet ora beati |
| 13 | Conspectumque viri. Nam quod temeraria venit |
| 14 | Excusat prostrata solo, veneranter adorans |
| 15 | Bestia, quem tantis hominum dementia damnat. |
| 16 | Post pardum laxare iubet: fera concita Mammem |
| 17 | Obsequium latura petit, collumque beati |
| 18 | Martyris amplectens, ulnis praemollibus ambit, |
| 19 | Sudoremque sacri detergit corporis, ergo |
| 20 | Servitio devota fovet, quem sternere iussa est. |
| 21 | Possumus hinc etiam meritum perpendere sancti, |
| 22 | Nam dum primus homo, Domino plasmante, creatus |
| 23 | Staret imago Dei, peccati et criminis expers, |
| 24 | Illa potestatis gaudens insignia primae |
| 25 | Percepit donante Deo, quo cuncta creata |
| 26 | Orbis in obsequio solus subiecta teneret. |
| 27 | Postquam colla animo subterit dura superbo |
| 28 | Deseruitque Deum, Domini non servus haberi |
| 29 | Sed magis ipse volens dominatum indignus adire, |
| 30 | Hinc collata prius coepit fugitare potestas |
| 31 | Cunctorum, qui nuper erat sublimis honore, |
| 32 | A cunctis patitur, iam factus apostata, poenas. |
| 33 | Hanc sancti pestem primi fugere parentis |
| 34 | Atque humili virtute animi, medicamine Christi |
| 35 | Suscepto, primi meruere insignia iuris. |