Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, CAPUT XV. Quemadmodum ingressus carcerem, paverit ibi reclusos.
1 | Sanctus in angusti perductus carceris antrum, |
2 | Repperit inclusos vario pro crimine dura |
3 | Sorte quater denos; mox primo in limine fixis |
4 | Ad Dominum genibus, fundebat talia Mammes: |
5 | Omnipotens, immense Deus, quem denique nostri |
6 | Dilexere patres, quia tu miseratus amasti, |
7 | Exaudi quas fundo preces, nec linquere memet |
8 | Auxiliis qui vivo tuis, dignare, Creator. |
9 | Protinus inclusi, percepto nomine Mammis, |
10 | Ad plantas volvere sacras sua corpora passim. |
11 | A quibus ut Mammes quid vellent voce reposcit, |
12 | Audiit esuriem languentum cuncta per ossa |
13 | Iam rabiem traxisse suam, nutare subactis |
14 | Viribus incessum, linguaeque retundier usum. |
15 | Haec inter patulam penetrare columba fenestram |
16 | Visa ferens mellis, nivei quoque munera lactis |
17 | Vox simul increpuit Tibi mittitur, accipe, Mammes, |
18 | Dulcius hoc domum pretiosis sumito cunctis. |
19 | Accipiens Mammes manibus sacra dona supinis |
20 | Mandit, et adiunctam satiat benedictio turbam. |
21 | Ut panes, quos forte puer portaverat unus, |
22 | Quinque dedit Dominus quondam per millia quinque, |
23 | Sic quod portat avis, Mammae sub honore beati, |
24 | Hanc turbam satiare valet; haec munera sanctum |
25 | Trina decent, qui felle carens, dulcedine vitae |
26 | Coelestis iucundus erat, cui trina potestas, |
27 | Vita, fides, virtus, dilectio, spes, via, palma. |