Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, CAPUT XIII. Qualiter acrius tortus coelesti allocutione sit confortatus.
| 1 | Praeses ut invictum sensit per vulnera Mammem |
| 2 | Obnixis durare animis, nec velle reflecti |
| 3 | Ad mundi ridentis opem: Iam funditus, inquit, |
| 4 | Interiora viri manibus pulsentur obuncis, |
| 5 | Ut tandem cesset magicis confidere vanis, |
| 6 | Et saltem nolens vestigia nostra sequatur. |
| 7 | Mammes sidereo figens sua lumina coelo, |
| 8 | Spe meliore metum poenarum liber abegit. |
| 9 | Credo, tenens quod Christus ait, non esse timendos |
| 10 | Corpora qui perimunt, communi obnoxia morti, |
| 11 | Victuras sine fine animas quia perdere nullis |
| 12 | Suppliciis possunt. Ergo dum talia Mammes |
| 13 | Perpetitur, tractu coeli vox missa cucurrit: |
| 14 | Nunc opus, o Mammes, animis, nunc pectore forti, |
| 15 | Confortare, prope est victoria, plena corona |
| 16 | Utere, duritia miles invicte virili. |
| 17 | Hanc vocem quidam sanctis e fratribus almo |
| 18 | Auditu excipiunt, et pleno pectore gaudent; |
| 19 | Ast alios qui nulla sacri solamina dicti |
| 20 | Percepere, metus pariter moerorque premebant. |