Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, CAPUT XII. Ut suspensus equuleo verbera se non sensisse confessus sit.
| 1 | Inflammat magnis vehemens fervoribus ira |
| 2 | Pectus Alexandri miserum, iubet altius ergo |
| 3 | Sanctum suspendi, tormentisque acribus amens |
| 4 | Pulsat utrumque latus; dum carpitur unguibus uncis, |
| 5 | Nullam dat Mammes vocem de more dolentum. |
| 6 | Nondum, praeses ait, sensisti, saxee, plagas? |
| 7 | Dure, nec humanos iuvenili in corpore sensus |
| 8 | Error habere sinit. Mammes ad sidera laetus |
| 9 | Intuitum vertens: Grates persolvimus, inquit, |
| 10 | Terrarum coelique Deo, quia non magis ipse |
| 11 | Intus adhuc sensi, mentis securus in arce, |
| 12 | Crudeles quam te poenae tetigere sedentem. |
| 13 | O pia sanctorum miris patientia vincens |
| 14 | Aspera cuncta modis! coelestia mente petentes, |
| 15 | Contemnunt carnem memori vel cernere visu; |
| 16 | Sic perdunt vitam, vita sine fine reperta. |
| 17 | Est leve momentoque volans fugit ocius omne |
| 18 | Quod tolerant, acuit spes muneris, ardor amoris, |
| 19 | Immensumque suis coelestis gloria pondus |
| 20 | Mercedis tribuit. Quid pronum in praelia semper |
| 21 | Tironem miraris? Habet sua praemia victor: |
| 22 | Pro regno pugnat, regnans post bella quiescit. |