Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, CAPUT XI. Quibus itidem blanditias praesidis obviationibus confutaverit.
| 1 | Hinc aliam tentare viam dementia coepit |
| 2 | Iudicis. Invicti iura per Caesaris, inquit, |
| 3 | Fortunam numenque deum, nihil esse nefandae |
| 4 | Artis apud Mammen, et citius securus abibis. |
| 5 | Per nomen confirmo Dei Patris omnia Mammes |
| 6 | Laetus ait, Natique simul cum numine Flatus; |
| 7 | Ast hominum figmenta sequi saevisque redemptam |
| 8 | Daemonibus damnare animam nullo ordine possum |
| 9 | Praesidis ira videns sibi fortia tela remitti, |
| 10 | Increpat, et dictis ardens pro talibus intus: |
| 11 | Nomen, ait, contemne Dei, iamque ipsa negato |
| 12 | Iura tui, nostrisque ferens libamina divis |
| 13 | Aureliana iubet cunctis quod sanctio comple. |
| 14 | Vir Domini solita fretus virtute Tonantis: |
| 15 | Quod didici sectabor, ait; qui cuncta gubernat, |
| 16 | Huic libare volo, quem solum semper adoro: |
| 17 | Daemones ille colat Dominum qui nescit Olympi, |
| 18 | Vane puer, nimium praeses seduceris, inquit, |
| 19 | Et doleo, nam pulchra tibi nunc suppetit aetas, |
| 20 | Et primos teneris ostentat floribus annos, |
| 21 | Nec poteris poenas penitus perferre paratas, |
| 22 | Fervet enim crudo virtus in pectore magna, |
| 23 | Fervida sed languet bellis audacia coeptis. |
| 24 | Flectere, frange fidem, facilis fuga, forte furoris |
| 25 | Supplicium nostri; Dominumque Deumque negando |
| 26 | Offer sacra diis incensa potentibus, hoc est |
| 27 | Quod iubet Augustus, quo facto liber abibis, |
| 28 | Fultus amicitia. Reddit cui talia Mammes: |
| 29 | Iam cessa sperare, miser, mea vota reflecti, |
| 30 | Et pro te potius tandem doluisse memento, |
| 31 | Atque annos deflere tuos, me desine flere, |
| 32 | Cui Dominus protector adest. Volo protinus, inquit |
| 33 | Praeses, ut ipse neges quem dicis iure colendum. |
| 34 | Non nego, sanctus ait, Dominum; tormenta parari |
| 35 | Cuncta iube: tolerabo libens pro nomine Christi. |