Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, CAPUT X. Quibus responsis praesidi, confessionem magicarum artium quaerenti, obviaverit.
| 1 | Interea praeses Mammem iubet ante tribunal |
| 2 | Constitui, et verbis adductum pulsat amaris. |
| 3 | Tu Mammes, quem fama magum serit, ille vocaris? |
| 4 | Servus ait, Christi, Mammes vocor, incola montis. |
| 5 | Dic, inquit, magica compescere qualiter arte, |
| 6 | Et domitare feras, debes nam pandere, possis. |
| 7 | Servio, ait sanctus, Christo, qui cuncta gubernat, |
| 8 | Cuius ad imperium substantia flectitur orbis; |
| 9 | Illum terra timet, coelum, mare, spiritus omnis: |
| 10 | Haec scio et haec fateor, novi nam caetera nunquam. |
| 11 | Dixit Alexander: Magicas si pandere fraudes |
| 12 | Dissimulando fugis, tormentis fortibus actus, |
| 13 | Nudabis quae tecta tenes; dic ergo quod opto. |
| 14 | Non, inquit, didici mysteria foeda magorum; |
| 15 | Invoco sed Christum, cuius venerabile nomen |
| 16 | Omnia sancta facit: carnem tibi cedo terendam |
| 17 | Quam cruciare potes, liber sed spiritus iste |
| 18 | In Domini virtute manet, quem cuncta tremiscunt. |
| 19 | Praeses ait: Magicis poenas contemnere sacris |
| 20 | Te video; ne crede tamen me flectere posse |
| 21 | Nequitiae commenta tuae, vel carmine ludi. |
| 22 | Dixit, et e contra sanctus fert talia Mammes: |
| 23 | Odit quippe Deus vitamque genusque magorum, |
| 24 | Et magus esse nequit Domini qui flagrat amore; |
| 25 | Non tua, scito, miser, timeo tormenta minasve, |
| 26 | Salvatoris habens scutum, qui sidera servat, |
| 27 | Qui me teque suo iudex sub iure retentat, |
| 28 | Quem colo, quem solum per legem doctus adoro. |
| 29 | Praeses ait: Diversa studes opponere veris: |
| 30 | Hactenus artifici licuit lusisse loquela, |
| 31 | Iam montana mihi citius secreta patescant. |
| 32 | Et quid, ait, tibimet, iudex scelerose, fatebor? |