Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, CAPUT VII. Qualiter ipsos concursu agrestium territos de se si consolatus; in quo de nominis eius diversitate.
| 1 | Ergo illis pariter prandentibus intrat agrestis |
| 2 | Turba catervatim, legeret dum dogmata sanctus |
| 3 | Verbi evangelici: turbantur nescia visu |
| 4 | Corda virum, supplex alius complectitur aram, |
| 5 | Ille sacris genibus Mammae timefactus inhaeret. |
| 6 | Attoniti terrore novo, summamque salutis |
| 7 | Iam dubio sub corde tenent; cernensque timentes, |
| 8 | Ne timeatis, ait, Mammetem cernitis, ecce |
| 9 | Quaeritis, hunc ipsum vos invenisse sciatis; |
| 10 | Confortate animos, nihil hic nisi mite videtis. |
| 11 | At mihi restat adhuc dubitatio nominis huius: |
| 12 | Nam Mammas Mammae, et Mammes Mammetis habetur |
| 13 | Et Mammes Mammis scriptum liquere priores. |
| 14 | Sit quodcunque, tamen coelestis scriptio servat, |
| 15 | Quodcunque exprimimus sanctum signamus eumdem. |
| 16 | Si vis, sponte veni, si non, permitte reverti. |
| 17 | Pergite, ait, nil vestra timor iam pectora turbet, |
| 18 | Nam quocunque Dei me Spiritus egerit, ibo. |
| 19 | Continuo redeunt gaudentes atque timentes. |
| 20 | Quam facile Omnipotens hominum mutare repente |
| 21 | Corda potest, laudemque suis concedere sanctis. |
| 22 | Non modo ut hos homines timeant, sed cuncta creata. |