Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, CAPUT II. Qualiter tempore persecutionis solitudinem duodecennis cum pecoribus petierit, et quid ibi fecerit.
| 1 | Et iam bis senos puerilis flosculus annos |
| 2 | Attigerat, eum saeva mali lex Aureliani |
| 3 | Ecclesiae mactaret oves, vastaret ovile, |
| 4 | Lictoresque pium sequerentur ubique, tyranne |
| 5 | Praecipiente, genus, variis ut corpora poenis |
| 6 | Afficiant variis nolentum solvere divis |
| 7 | Liba precesque patrum. Mox ergo ut vidit in ipsa |
| 8 | Caesarea puer ista geri, fanisque profanis |
| 9 | Seductos servire choros, non passus inerti |
| 10 | Tantum animo tolerare nefas, quascunque parentum |
| 11 | Cura paravit opes sprevit, montemque petivit |
| 12 | Mentem carne sequens, mansit quae semper in alto |
| 13 | Contemplata Deum, regumque aequabat opimas |
| 14 | Delicias in lacte gregis; has denique solum |
| 15 | Ad montem perduxit opes, pascebat ovillum |
| 16 | Ipse pecus, victumque sibi quaerebat ab illo. |
| 17 | Saepius insistens precibus, librisque legendis |
| 18 | Otia longa trahens vitam sine crimine duxit. |
| 19 | Quod montem petiit monitis consensit Iesu. |
| 20 | Excidii qui signa canens, hoc addit agendum: |
| 21 | Tunc qui plana colunt, ad summa cacumina tendant, |
| 22 | Maturentque fugam. Mores imitatus avitos |
| 23 | Pavit oves simplex, magni sectator Iacob; |
| 24 | Alter Abel, patriarcharum sanctissima proles. |