Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, STRABI PRAEFATIO.
| 1 | Legistis, meminit vestra sagacitas, |
| 2 | Antiquos propriis carminibus viros |
| 3 | Horum subsidiis credere saepius, |
| 4 | Quorum facta stylo dona vel explicant; |
| 5 | Ut paucis valeas caetera discere, |
| 6 | Martem bella canens orat et Herculem: |
| 7 | Nymphas ruricolae Panaque praeferunt. |
| 8 | Extra haec sunt varia, vana sed omnia. |
| 9 | At nobis Dominus ore vocandus est |
| 10 | Laudandusque pio corde vel actibus, |
| 11 | Cuius pandit opus quisquis honoribus |
| 12 | Sanctorum celebrat nomina congruis: |
| 13 | Anshelme, invigila; chare precatibus |
| 14 | Vulfing, ne sileas poscere iudicem; |
| 15 | Importunus ei, Lantwine, clamita, |
| 16 | Quem qui plus petiit, plus meruit boni. |
| 17 | Hos iam versiculos quos volo subdere, |
| 18 | Pro me continuis promite solibus |
| 19 | Donec perficiam quod modo poscitis, |
| 20 | Perfectis etiam sensibus arduum, |
| 21 | At multis egomet sordibus obsitus, |
| 22 | Sanctorum precibus, quos colo carmine |
| 23 | Donari veniam credo fideliter |
| 24 | Magnis et nimiis quas veho classibus. |