monumenta.ch > Walafrid Strabo > 48
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, XLVII. <<<    

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XLVIII [Conclusio auctoris.]

1 Haec de copiosissima segete beati Galli virtutum memoriae horreis grana libuit commendare, et nostris et aliorum pastibus profutura. Poterunt haec enim plurimum diligentibus iustitiam aedificationis conferre: quia et morum honestatem insinuant, et ad laudem Domini, qui ita sanctos suos glorificat, devoti lectoris animum vel auditoris inflammant. Caeterum tot et tanta sunt eiusdem sancti Patris miracula, ut nec a studiosis scriptoribus propter copiam sui possint comprehendi, nec a fastidiosis lectoribus sine taedio et rugata fronte percurri.
2 Ea vero huic operi tantum inserta sunt, quae et veracium relatione testium veritatem custodiant, et moderata brevitate nullius, quamvis etiam utilia nauseantis, mentem offendant. Oratio Walafridi.
3 Obsecramus itaque te, beate Galle, Christi confessor, ut sicut sanitatem corporum meritis tuis multis te contulisse retulimus, ita nostris mentibus divinae miserationis medelam implorare digneris. Amen.
Walafrid Strabo HOME

bav846.99 bsb109317.336 csg560.257 csg562.92 csg564.161 csg572.108a

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik