monumenta.ch > Walafrid Strabo > 39
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, XXXVIII. <<<     >>> XL.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XXXIX. [Infirmus pulvere sarcophagi et oleo recreatus.]

1 In eodem monasterio inter scholasticos tunc temporis erat quidam puerulus, pauperculis licet parentibus oriundus, studio tamen discendi satis intentus. Cumque immatura morte utriusque parentis solatio nudaretur, quamvis quotidianum victum suis laboribus assidue quaeritaret, nequaquam tamen boni studii, etiam necessitate compellente, instantiam dereliquit.
2 Is lateris quodam dolore percussus, usque adeo gravi per longa temporum spatia infirmitate contabuit, ut in uno latere, ab humero videlicet usque ad extremam corporis partem, ulcera saniem emittentia paterent quamplurima. Qua infirmitate in tantum gravatus est, ut vix iam sine aliorum adminiculo quoquam gressum movere potuisset. Sed cum corporale medicamentum, quamvis saepissime adhibitum, nihil illi prodesset, et iamiamque desperaretur a cunctis, custos ecclesiae in festivitate beati Galli cineres de sarcophago illius collegit, et oleum quod ante ipsum altare ardebat admiscuit, adductique corpus pueri ea parte perunxit, quam dolor possederat. Qui die altera ulceribus iam superductis sanus inventus, ob memoriam redditae sibi sanitatis reliquum vitae tempus in eiusdem sancti loci excubiis fideli devotione transegit.
Walafrid Strabo HOME

bav846.97 bsb109317.328 csg560.244 csg562.87 csg564.152 csg572.102

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik