Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XXXVII. [Qua medela medico periclitanti subventum sit.]
1 | Frater quidam eiusdem congregationis, medicinali scientia non ignobiliter instructus, dum quodam tempore incidi sibi cum phlebotomo venam fecisset, et praepropera festinatione post modicum quippiam operis incaute faceret, statim non solum brachium cuius venam incisio vulneraverat, verumetiam totum corpus eius tumore distensum est. |
2 | Qua ex causa accidit ut mortem suspectam habere coepisset, quippe quia viderat suae sibi artis industriam studiosius adhibitam nihil prodesse. Sequenti itaque nocte, vidit in somnio placidae gravitatis senem sibimet assistere, causas infirmitatis blandis inquirentem sermonibus. Cumque interroganti totius ex ordine rei replicaret eventum, senex dixit ad eum: Memento, fili, ut luce terris reddita, oleo quod in crypta ante altare consuevit ardere, vulneris locum perungas, nam continuo sanitatem recipies. |
3 | Itaque facto mane, quod in somnio audierat custodi ecclesiae retulit; pariterque cum illo basilicam ingressus, ut edoctus fuerat, certus de promissione peregit. Nec mora, sacro perunctus liquore, toto corpore detumuit, et integerrimam assecutus est sanitatem. |