Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XXXIV. [Alter a ferri vinculis absolutus.]
1 | Pauperculus quidam , propter homicidii reatum circulis ferreis tam in collo quam in utroque constrictus brachio, quam gravibus quotidie suppliciis afficeretur, per sulcos quos ferrum carnibus eius inflixerat, videntibus fidem fecit. Qui cum multa sanctorum loca pro eiusdem cruciatus remedio, et admissi sceleris abolitione lustrasset, divina tandem miseratione respectus, nexus quibus in collo vel uno brachio stringebatur, amittere meruit: et cum forte in viciniam coenobii sancti Galli venisset, per visionem ei, sicut referre solitus erat, praeceptum est ut sancti viri patrocinia quaerens, monasterium adiret: pariterque indicatum quod ibidem circulum, quem uno adhuc ferebat in brachio, amissurus, et optatae gratiam sanitatis esset adepturus. |
2 | At ille desiderio promissae sanitatis ardescens, utpote qui tanto tenebatur cruciatu, ut totum iam brachium ferro immerso in tumorem esset conversum, iter ad monasterium maturavit. Cumque nocturnis ibidem vigiliis interesset alto sopore depressus, senem assistere videt canitie venerandum, casula indutum, sibique dicentem: Quid tu, homo, caeteris laudem Domini celebrantibus, somni torpore deprimeris? Cuius praesentia perterritus, cum responsum reddere non auderet, baculo senex quem manu gestabat, locum ei vulneris tetigit. |
3 | Dissiliente itaque longius ferro, prae dolore quem ex attactu persensit, horrendis vocibus astantes perterruit. Quibus percontantibus qua pro causa psallentes inquietaret, cuncta per ordinem quae viderat retexuit; et licet recenti adhuc vulnere non careret, pro amissione tamen ferri cuius nexibus cruentabatur, quia sanitas in promptu erat, gaudio replebatur ingenti. |