Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XXVII. [Fulmine deformatus, partim Romae, partim in hoc sancto loco sanatus.]
1 | Quod Dominus flagello suo quosdam a peccatis coerceat, et pro commissis affligat, testis est paralyticus cui ante sanationem Salvator peccata dimittit. Sic autem aliquando percutit, ut eos sanctorum suorum meritis suffragantibus sanitati restituat: ut et divinae operationis sit indicium, cum interius homo per flagellum a peccato compescitur; et virtus sanctorum liquido comprobetur, cum pro illorum meritis exterius sanitas exhibetur. |
2 | Fit etiam interdum ut qui Dei occulto iudicio non uni, sed pluribus infirmitatibus subiacet, non pariter omnia, sed diversis temporibus et intercessoribus debilitatis amittat incommoda: ut dum alicuius remedium malt per unius merita sancti conceditur, redintegratio sanitatis alterius precibus et honori servetur. Quarum omnium rerum evidens indicium dabit subiecta narratio. |
3 | Quidam violentia fulminis ictus, post aegrotationem diuturnam ita totius formam corporis et membrorum officia perdidit, ut monstruosum quiddam potius quam hominem videretur exprimere. Siquidem et statura flebili contractione deposita, et gradiendi facultas ablata est: facies vero tanta combustionis est foeditate corrupta, et oculorum sedes ita sunt carne et cute superductis complanatae, ut inspicientibus horribile ingereretur miraculum. |
4 | Adminiculo igitur parentum Romam perductus, corporis quidem reliqui resolutis nexibus pristinum vigorem recepit et statum, in caecitatis autem squalore permansit. Is a suis perductus cum ad coenobium beati Galli venisset, et quadam Dominica nocturnis laudibus interesset, sopore depressus, quasi duas ardentes sagittas ab altari vidit emissas, et sibi in oculorum loca defixas. |
5 | Statimque tanta visione perterritus exclamavit, et tremens ad terram concidit. Cumque diu in pavimento volutaretur, cute quae oculis supercrevit, velut gladii sectione recisa, continuo de luminis amissi restitutione gavisus est. Tempore deinde procedente oculorum eius acies tam pura inspectantibus apparuit, ut pueri perspicaces vincere videretur obtutus. |
6 | Potuit quidem, ut indubitanter credimus, ille apostolorum eximius cui a Domino ligandi atque solvendi potestas collata est, meritis et precibus suis omni eum debilitatis genere liberare: sed divinae providentia virtutis constat actitatum, ut in eiusdem novitate miraculi venerabilis Gallus apostolicis actibus aequaretur, quatenus hoc quoque modo meritorum eius magnitudo claresceret universis. |