monumenta.ch > Walafrid Strabo > 26
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, XXV. <<<     >>> XXVII.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XXVI. [Qualiter fugitivus monachus revocatus sit invitus.]

1 Sileri non debet qua virtute servitium suum dimittentes et fraudulenter abscedentes beatus Pater reprimat, et vel lapsos revocet, vel pertinaces in malo feriat. Frater quidam de eodem monasterio fugam molitus, equum furto rapuit, et per noctem abscessit. Cumque ad Rheni fluenta fugax venisset, transvadare in equo tentavit: et a medio alvei nescius ad locum ubi intravit caballo deferente reversus, cum magna festinatione ad monasterium rediit, putans se in alias longe partes abscedere.
2 Mane facto, cum se recognovisset frustra laborasse, confusus interdiu delituit: noctu vero fugam arripiens, in fluvio, sicut prius, salubriter errorem passus est, et stropha facta per eamdem viam nesciens remeavit. Confusioni igitur obstinationem iungens, ipsa etiam se die occuluit, et nocte insecuta tertio notum iter carpens, modo quo diximus itidem revocatur. Cumque iam taedio victus, die tertio se sopori in campo dedisset, a quibusdam equum cognoscentibus captus est et suo loco restitutus.
3 Et quia effectum voluntatis suae non invenit, etiam nolens sancti viri virtute victus, ad viam pervenit. Solent autem plures testari cunctos qui de sancti ipsius familia aufugerint, aut emendationem quantocius subire, aut manifestae ultioni debere succumbere: neque cuiquam impune cedere, qui fidem illi plenam servare contempserit.
Walafrid Strabo HOME

bav846.92 bsb109317.317 csg560.222 csg562.78 csg564.138 csg572.94

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik