Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XX. [Qualiter deprehensi sint qui stabula incenderunt.]
1 | Frater quidam eiusdem monasterii possessiones quasdam sub sua cura habens, in quodam remotiori loco ob nutrimenta pecorum stabula construxit, et illic quamplurimum feni recondidit. Duo itaque homines, diabolica instigati persuasione, eadem repositoria cum omnibus quae inibi congesta erant, noctu igni apposito succenderunt. |
2 | Sed dum iam pene toto anno huius auctores facti laterent, unus eorum, arreptus a daemonio, coepit per vicina discurrere loca, publice proclamans: Stabula pecorum beati Galli succendi, et ideo versa vice ab ipso invisibiliter incendor. Cum itaque divinum in eo continuatim iudicium patesceret, pluresque importunis eius clamoribus concitati per loca singula ad hoc miserabile spectaculum convenirent, rogavit omnes ut eius incendia restinguerent. |
3 | Illis autem certatim in eum aquam mittentibus, poena divinitus illata humanis viribus exstingui non potuit. Non paucis deinde diebus exactis in hoc miserabili genere tormentorum insanus vitam finivit. Alter vero cum sui sceleris socium tali cruciatu vidisset damnatum, ad praepositum supradictum venit, ultroque divinum perhorrescens iudicium, delictum confessus est, duosque boves pro debito obtulit, ac se voto constrinxit quod deinceps nunquam rebus sancti Galli damnum inferret. |
4 | Frater autem idem poenitudinem eius agnoscens, boves non suscepit, sed abire eum cum suis ad sua permisit. |