monumenta.ch > Walafrid Strabo > 13
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, XII. <<<     >>> XIV.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XIII [Qua animadversione idem a sua praesumptione sit repressus.]

1 Audiens itaque comes praedictus a cella sancti viri discessisse custodes, cupiens suos explere conatus, virorum turbam assumpsit, ut quod male cogitaverat, repentino et latenti perpetraret accessu. Verum quia non suae devotionis utilitati prospiciens, sed alienae felicitatis profectibus invidens id moliebatur, Dei nutu cito repressus fuisse cognoscitur.
2 Nam eodem momento quo iter illud aggressus est, de equo cui insidebat corruit, coxaque illius eo casu confracta est, Domino beati viri merita in hoc quoque remunerante, ne a loco quem ipse elegerat auferretur, quem de ultimis Hiberniae finibus ad salutem multorum Raetiae destinavit. Et vicini quidem exhibuerunt excubando suae devotionis obsequia: Deus vero, cunctorum custos bonorum, ibi etiam ad coercendum raptorem vigilavit, ubi sollicitudo alternantium non adfuit populorum.
3 Et hoc quidem egit, ut credimus, ne fideles populi thesauro quem ferventibus studiis ambiebant fraudarentur, et ne is qui per malitiam hoc decus attingere voluit, suae perversitatis potiretur effectu; praecipueque praecavens ne, ablatis sancti viri reliquiis, monachorum catervas quae inibi laudibus Dei serviturae erant, deesse contingeret. Itaque comes correptus et domum a famulis reportatus, per multa tempora nimiis doloribus est agitatus: ut intelligeret saltem ex poena quam superbe id cogitaverit quod suis viribus effici potuisse credebat.
Walafrid Strabo HOME

bav846.86 bsb109317.294 csg560.188 csg562.66 csg564.117 csg572.80

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik