monumenta.ch > Walafrid Strabo > 11
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, X. <<<     >>> XII.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XI. [Quemadmodum Pippinus eumdem locum Othmaro cum privilegio et donis commendarit.]

1 Post venerandi Patris, beati videlicet Galli confessoris Christi, gloriosam depositionem, quotidianas excubias apud sacri corporis eius reliquias quidam religiosi clerici, vel discipulatus eius memoria, vel divino amore succensi per multa annorum curricula, scilicet quasi a temporibus Dagoberti regis usque ad Carolum patrem Carlomanni et Pippini, ad laudem Christi administrabant.
2 Igitur cum fama virtutum quas Dominus per confessoris sui merita pie quaerentibus exhibere dignatus est, longe lateque circumpositorum mulceret aures populorum, coeperunt undique alacri devotione ad tanti Patris suffragia postulanda concurrere, eumdemque locum ob suae diuturnitatem memoriae multiplicibus substantiae et possessionum amplificare donariis.
3 Cumque res hac largitate fidelium collatae, aliquantulae monachorum congregationi viderentur suppetere potuisse, Waldramnus quidam, ad cuius paternam possessionem termini vastae solitudinis in quibus vir Dei cellam construxerat pertinere videbantur, videns res collatas a quibusdam praesumptoribus inordinate tractari, religiosum quemdam presbyterum, Othmarum nomine, cui summam earumdem committeret rerum, a Victore tunc Curiensium comite impetravit, et ei cellulam cum omnibus ad eam pertinentibus commendavit [Anno 710 id factum refert Hepidannus, monachus San Gallensis in Annal. Sic vero Ratpertus in lib. I de Casib. S. Galli, cap. 2: «Taltonis filius fuit Thieltolt (Talto Dagoberti regis camerarius fuerat). cuius Thietonis filius Pollo, Pollonis autem filius Waldpertus, qui genuit Waltramnum, ipse vero Waltramnus locum istum in omnibus ob amorem sancti Galli augere desiderans, regularemque inibi vitam instituere cupiens, Othmarum sanctum virum a Victore, Raetiae Curiensis comite, impetravit, eique cellam praefatam cum omnibus ad eam pertinentibus commendavit, abbatemque constituit. Postea vero tempore procedente atque statu monasterii in melius proficiente, praefatus Waltramnus eumdem abbatem Othmarum Pippino regi praesentavit, etc., qui idem monasterium per annos quadraginta feliciter rexit, Waltramno praedicto viginti annis solatium illi praestante.»]. Postmodum consilio cuiusdam ducis nomine Nebi persuasus, ad praefatum principem Carolum cum eodem duce properavit, ipsique eamdem cellam proprietatis iure contradidit, et ut Othmarum presbyterum eidem loco praeficeret, exoravit.
4 Annuens petitioni eius princeps, Othmaro ad praesentiam suam vocato locum commendavit, et ut regularem inibi vitam instituere studeret praecepit. Qui regressus arripuit statim boni pastoris initia, et undique versum habitacula monachorum usibus congrua disposite construens, eiusdem sancti statum loci utilitatibus diversis aptavit.
5 Sed cum iam dictus princeps temporaliter regnandi et vivendi finem fecisset, duobus filiis Carlomanno et Pippino administrationem regni reliquit. Carlomannus itaque paucorum decursibus evolutis annorum, ob amorem regni coelestis, saecularis gloriae pompam deposuit [Anno scilicet 745, uti idem Hepidannus scribit.]; et cum causa quietioris vitae Romam tenderet, in viciniam supradicti loci deveniens, ad idem monasterium causa orationis accessit: audiensque assiduis signorum virtutibus eumdem locum pro beati viri meritis a Domino illustrari, dixisse fertur: Tenuis quidem hic locus est facultate, sed pro meritis beati Galli celebri diffamatus rumore.
6 Cumque vellet ibidem degentibus aliquod suae largitatis conferre solatium, sed retractaret a negotiis se regni disiunctum explere non potuisse quod voluit, fratri rescripsit ut sui amoris intuitu eidem monasterio aliquod regiae largitatis solatium dignaretur impendere. Cum igitur ab Othmaro abbate praesentatem Pippinus princeps accepisset epistolam, annuens petitioni fraternae, libellum quem Benedictus Pater de coenobitarum conversatione composuerat, eidem abbati tradidit, et alia regiae dignitatis impertiens dona, id ei sub omni diligentia iniunxit ut in loco sibi commendato, ad supplendas beati Galli excubias, regularis ordinem institueret vitae.
7 Atque ut melius posset quod iubebatur efficere, concessit illi quosdam tributarios de eodem pago, ut et illis collaborantibus officinas fratrum usibus necessarias construeret, et vectigalia quae annuatim regiis redditibus inferre debebant, ad sustentationem fratrum sub commemoratione largitatis eius haberet. Inter caetera quoque suae munificentiae donaria, rogante abbate, unum campanum ad sancti loci dedit ornatum; quod ad usque nostrae aetatis tempora in coenobio eodem pro memoria beneficiorum eius permansit. Et ne cuiusquam avaritia tanti incrementis obsisteret boni, diuturnae firmitatis epistolam fecit conscribi, et ut moris est, circumspecta roborari cautela, quo deinceps tam ipse qui aderat quam successores eius idem monasterium per regiam obtinerent auctoritatem, et nullius violentia pressi, solis rerum principibus subiacerent.
8 His regiae pietatis Othmarus abba donatus solatiis et sublimatus honoribus, monasterium laetus regreditur; et ex illo tempore monasticae vitae in coenobio sancti Galli exordium quidem coepit, augmentum autem et profectus hodieque laudabiliter dilatari non desinit.
Walafrid Strabo HOME

bav846.84 bsb109317.287 csg560.177 csg562.63 csg564.110 csg572.75

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, X. <<<     >>> XII.
monumenta.ch > Walafrid Strabo > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik