monumenta.ch > Walafrid Strabo > 9
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, VIII. <<<     >>> X.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT IX. [Cera de furto oblata in lapidem conversa.]

1 Illud quoque miraculum quod quarto anno Carlomanni regis in pago cuius supra mentionem fecimus contigit, libet memoriae commendare. Pauperculus quidam, iuxta regiam possessionem quae Rotenwila dicitur, commanens, dum ad cellam sancti viri Galli pergere voluisset, nec haberet aliquid quod ob devotionis indicium illuc deferre potuisset, diabolo suadenti consentiens, atrium cuiusdam divitis irrupit, et alvear cum melle et apibus furtim auferens, intulit domui suae.
2 Apibus deinde exstinctis, ceram confecit, et non multo post inter vicinos et amicos cum hoc furtivo munere ad ecclesiam venerabilis Galli perrexit. Cumque singuli quod obtulerant attulissent, is qui contra fas offerre voluit de rapina donarium, ceram reperit in lapidis durissimi rigorem mutatam.
3 Ingenti itaque timore perculsus, uni eorum qui secum venerant reatum suum confessus est. Qui deinde cum custodibus ecclesiae quae facta fuerant indicaret, fama huius miraculi mira celeritate cunctis innotuit.
Walafrid Strabo HOME

bav846.83 bsb109317.284 csg560.172 csg562.61 csg564.107 csg572.73

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik