monumenta.ch > Walafrid Strabo > 6
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, V. <<<     >>> VII.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT VI. [De signorum sancti viri multiplicitate.]

1 Tanta autem est miraculorum copia quae Dominus apud tumulum eius diversis temporibus ostendit, ut non facile scribendi studio comprehendi possit ex quibus propter abundantiam multa omittuntur; pauca vero et eminentioria propter memoriam posteris commendandam huic inseruntur opusculo. Praeter mortuorum enim resuscitationem corporum, caeterarum infirmitatum remedia creberrima inibi largitate a Domino praestita sunt et praestantur. Siquidem et daemoniaci ibidem, et languentes sunt recreati, aurium claustra reserata, oculorum detersae caligines, mutorum exclusa silentia, paralyticorum eliminata defectio.
2 Sed et quicunque animae vel corporis necessitate coactus fide integra apud sepulcrum beati Galli instantiam orationis exsequitur, Domino confessoris sui merita comprobante, precum suarum nullatenus fructu privatur, verum etiam sine tarditate divinae largitatis sentiens dona laetatur.
Walafrid Strabo HOME

bav846.82 bsb109317.280 csg560.166 csg562.59 csg564.103 csg572.70

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik