monumenta.ch > Walafrid Strabo > 3
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, II. <<<     >>> IV.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT III. [Qua poena mulctati sint eiusdem loci violatores.]

1 Post multum vero temporis, misit Pippinus maiordomus [Nempe Pippinus, Caroli Magni pater, qui anno 745 Alamanniam oppugnasse fertur. Lege Hadrianum Valesium in Rer. Franc. lib. XXV.] exercitum copiosum ad devastandam Alamannorum provinciam, et iterato Francorum ditioni subiugandam. Cumque terra tota hostili contereretur incursu, avidi praedones Arbonensem pagum percurrentes ad cellam viri Dei venerunt, et quoscunque ibidem invenerunt (nam multi illuc confugerant sperantes in Dei misericordia et patrociniis sancti illius) duxere captivos. Quinque autem supra memorati principis satellites ingressi oratorium, repererunt ibi quasdam ancillas eiusdem loci cum parvulis earum, et quae essent percontati sunt.
2 Quae dum se de familia ipsius sancti esse proclamarent, hoc a praedonibus audierunt: Exite, egredimini; sanctum quem dicitis ignoramus. Et abduxerunt eas captivas in Franciam. Eodem vero anno, a malignis spiritibus arrepti et amentes effecti, nudi circumquaque discurrebant; et ubicunque urbes vel vicos ingressi sunt, cruciatus sui causas retexebant, dicentes: Gallus abbas nos habet ligatos.
3 Et cum hac criminum misera commemoratione suorum, vitam infeliciter ducentes flebiliter finierunt
Walafrid Strabo HOME

bav846.81 bsb109317.276 csg560.159 csg562.56 csg564.99 csg572.68

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik