1 | Audiens Constantiensis Ecclesiae praesul, nomine Boso , sepulcrum beatissimi Galli violatum esse ab hostibus, nullumque remansisse in cellula, praeter duos fratres Magnoaldum et Theodorum, qui sacri corporis reliquias tumulo restituere potuissent, venit illuc cum clericis suis, et invenit cellulam desolatam, sancti Patris corpus de sepulcro eiectum, altaria nudata, duosque fratres qui remanserant spoliatos iacentes in oratorio, et magnitudinem calamitatis gemitibus et lacrymis protestantes. |
2 | Et misericordia motus, coepit eos consolari multiplicibus verbis, illam replicans Psalmistae sententiam qua dicit: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine. Dominus mihi adiutor, non timebo quid faciat mihi homo [Psal. 117]. His dictis, sumens loculum in quo sanctum corpus erat, posuit super terram inter parietem et altare, et desuper, ut moris est, arcam altiorem construxit, fossam vero terra replevit. De suo quoque fratribus vestimenta largitus est, et unde alerentur disponens, ad episcopium remeavit. |