monumenta.ch > Walafrid Strabo > 1
>>> Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, II.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT PRIMUM. [Quomodo hostes sepulcrum B. Galli violaverunt.]

1 Meritis beatissimi Galli quotidie per miraculorum signa radiantibus et longe lateque circumpositorum aurea famae suae dulcedine mulcentibus, cum iam post transitum eius anni quadraginta [In vulgatis sancti Magni Actis, id post triennium a morte sancti Galli accidisse dicitur. Quae Acta, licet vitiosissima sint, rationem tamen praebent dubitandi num librariorum hallucinatione in Walafridi textum menda irrepserit. Certe cum in capite proximo, Walafridus Magnoaldum ac Theodorum isti impressioni superstites memoret, certumque videatur (si quid in sancti Magni historia veri est) eos longe postea devixisse, tantum intervallum a morte sancti Galli ad cladem hic descriptam effluxisse non potest. Confer sequentem adnotationem.] fuissent evoluti, venit Othwinus, partium earumdem potestate praeditus cum exercitu magno, et ira intolerabili concitatus devastavit non minimam partem pagi qui ab interfluente fluvio Turgowe nominatur, Constantiense quoque territorium et Arbonensis pagi confinia depopulari coepit et igne succendere. Viros, quicunque inveniri potuerunt, gladio peremit, uxores et parvulos eorum in captivitatem egit.
2 Peculiis quoque et omni supellectili sublata fructus omnes penitus demoliri fecit. Arbonenses itaque huius terroris immanitate compulsi, cum omnibus quae habebant fugerunt in solitudinem, et ad cellam viri Dei se contulerunt; deinde facta in agro fovea, absconderunt ibi quidquid habebant, et fossum terra cooperientes ne secretum eorum deprehenderetur, lini semen desuper insperserunt.
3 Cumque iam Arbonensem pagum hostes desolavissent, vestigia fugientium secuti, venerunt ad cellam sancti Patris, et fugitivos quos repererunt vinctos abduxerunt, et iuvenes eorum in captivitatem miserunt. Erchonaldus (al. Erwinus) autem, praefecti vicarius, cum vicina solitudini inhabitaret loca, habuit res eiusdem cellulae notissimas.
4 Is oratorium ingressus invenit mendicum quemdam intus sedentem, quem bene noverat, et dixit illi: Indica mihi ubi isti, quos tam nudos et miseros invenimus, vestes habeant repositas et utensilia, aurumque et argentum, quorum copia hactenus fruebantur. Ille respondit: Nonne mihi melius est illorum denudare secreta, quam vestrae severitatis iram incurrere?
5 Si ita, inquit, egeris, eris in consortio nostro, et participio societatis nostrae gaudebis. Qua promissione persuasus, surrexit, et eum ad subterraneum duxit armarium. Quod cum idem vicarius aperiri fecisset, species quas inibi reperit his qui secum erant, facta divisione, distribuit. His ita patratis, putantes passim tale quid occultari, discurrerunt loca singula signis quibusdam sollicite explorantes. Eiusdem rei gratia Erchonaldus, assumptis secum septem pueris, introivit oratorium.
6 Cumque clausis ostiis pavimenti planitiem pulsarent, ob spem videlicet inveniendae pecuniae, unus illorum post altare veniens, pavimentum percussit; et audiens a cavitate tumuli sonitum reddi: Hic est, inquit, quod oppido desideratis. Accurrentes igitur pollinctores infesti, coeperunt fodere; et cum ad loculum pervenissent, extulerunt illum, dicentes: Quia isti Raetiani calliditate naturali abundant, videamus ne quippiam sub hac arca occulti remaneat.
7 Huic sacrilegio inservientes, invasit eos horror immensus. Qui in fugam conversi, dum ostium oratorii singuli praeoccupare niterentur, insania agitati, evaginatis gladiis invicem se conciderunt. Erchonaldus vero, huius auctor sceleris, timore cogente, volens exsilire per ostium, caput superliminari illisit, et ad terram concidens, alienatus mente iacebat.
8 Cumque a suis perduceretur ad propria, nimia infirmitate et novis doloribus coepit urgeri. Toto itaque ipsius anni curriculo fortissimis maceratus molestiis, capillorum honore et cutis superficie spoliatus, etiam digitorum ungues amisit. Et ut omnibus longo tempore ultionis in eum divinitus collatae signa paterent, cunctis vitae suae diebus hac deformitate notabilis fuit.
Walafrid Strabo HOME

bav846.79 bsb109317.271 csg560.151 csg562.51 csg564.94 csg572.64

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik