monumenta.ch > Walafrid Strabo > 33
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, XXXII. <<<     >>> XXXIV.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XXXIII. [Quomodo ab equis indomitis ad locum sepulturae eius delatum sit.]

1 Postquam sanctitas venerandi Patris et miraculi magnitudine, et horum manifestatione signorum, cunctis qui funeris eius intererant negotiis, patenter ostensa est, episcopus ad feretrum accessit, et ex una parte illud sublevans, presbytero altrinsecus sustollente, equis superposuit, et astantibus dixit: Auferte frenos de capitibus eorum, ut, libertate concessa, quo Dominus voluerit pergant.
2 Accepta ergo cruce et candelis, psalmos et melodias concinentes, iter agere coeperunt. Equi autem in neutram partem declinantes, recto itinere perrexerunt ad cellam viri Dei. Quo cum pervenissent, depositum est feretrum ante oratorium. Discipuli autem eius, elevantes pii doctoris reliquias, intulerunt et ante altare posuerunt. Deinde pariter cum episcopo orationem pro illo facientes, fecerunt fossam sepulcri inter parietem et altare, ibique precibus huic rei congruentibus praemissis, sepelierunt eum; omnibusque rite consummatis, multitudo quae ad tanti viri concurrit exsequias, episcopi benedictione communita, ad propria remeavit.
Walafrid Strabo HOME

bav846.77 bsb109317.267 csg560.139 csg562.49 csg564.87 csg572.61 zhlP00334.60v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik