monumenta.ch > Walafrid Strabo > 32
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, XXXI. <<<     >>> XXXIII.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XXXII. [Signa mortificationis eius post obitum deprehensa.]

1 Inter easdem quoque beati pastoris exsequias, aliud non mediocre sanctitatis eius indicium apparuit. Habuit vir Dei capsellam de corio factam diligenter serratam, cuius clavem sub tam vigili custodia ipse retinuit, ut nullus discipulorum eius, quandiu in corpore vixit, quid intus servaretur cognoscere potuisset.
2 Hanc autem ex suis humeris pendentem ferre solebat, quocunque ambulavit. At ubi de hac vita migravit, sumpta clave aperuerunt capsellam, et invenerunt in ea cilicium modicum, et catenam aeream sanguine aspersam. Deinde corpus inspicientes magistri, invenerunt locum catenae ubi saepius praecingi solebat, carnemque ipsam in locis quatuor profandius catena sulcatam, adeo ut de eisdem vulneribus cruor decurrens, cilicium per loca perfuderit. Posuerunt autem capsellam cum cilicio ad caput eius in feretrum, et deportaverunt cum corpore ad locum monumenti, et suspenderunt haec tria mortificationis eius indicia iuxta tumulum ad caput eius; per quae deinceps ad ostensionem meritorum ipsius, plurimas Dominus virtutes pie quaerentibus exhibuit. Qua ex re intelligere possumus quia idem vir, etsi a persecutore sanguinis effusione non est immolatus, semetipsum tamen offerens Domino hostiam vivam in odorem suavitatis, et crucem suam tollens, quotidieque Salvatorem secutus, martyrii laborem et palmam confessor adeptus est.
Walafrid Strabo HOME

bav846.77 bsb109317.265 csg560.136 csg562.48 csg564.86 csg572.60 zhlP00334.59v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik