monumenta.ch > Walafrid Strabo > 29
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, XXVIII. <<<     >>> XXX.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XXIX. [Quomodo sanctissimus Pater inter aedificationis studia apud Arbonam migrarit ad Dominum.]

1 Nec multo post, cum iam bonorum omnium Auctor et Propagator athletam suum de mundi agone sublatum praemiorum laureis vellet perennibus adornare, Willimarus presbyter veniens ad cellam viri sancti, rogavit eum ut secum egrederetur ad castrum; et ut obtineret quod voluit, huiusmodi voce flebili querimoniam submissus explicuit: Cur, inquiens, o Pater, me, qui tuorum monitis dictorum invitor, quasi despectum dereliquisti, et doctrinae tuae salutaribus institutis auditorem fraudasti benevolum?
2 Cui hanc obiectionem ascribere possim, nisi peccatorum meorum fetoribus? Nisi enim vita mea tuo displiceret iudicio, amabili me aedificationis tuae non privares solatio. Nunc ergo noli nos pro peccatis nostris abiicere, sed Domini provocatus mandatis, viam veritatis desiderantibus aperi, et solitae nobis benignitatis munus impende.
3 Motus igitur hoc supplicantis alloquio pietatis amator, descendit cum illo, et venerunt in castrum. Vocata autem multitudine in die solemni, vir sanctus praedicationis dulcedine avidorum (auditorum) corda refecit, et tanta quae dixerat sapientiae luce vestivit, ut summa omnium gratulatione auditus, et plena cunctorum veneratione sit honoratus.
4 Biduo itaque ibidem ducto, tertia die febre correptus, tantum in brevi eius violentia depressus est, ut nec ad cellam redire nec cibi sustentaculum potuisset percipere. Cumque hac infirmitate per dies quatuordecim laborasset, die sexto decimo mensis octobris, id est XVII Kalendas novembris, expletis nonaginta quinque annis suae aetatis, in senectute bona, huius vitae liberatus ergastulo, animam meritis plenam felicibus reddidit bonis inhaesuram perennibus [Ex dictis huius capitis initio, beatus Gallus obiit non multo post beatum Eustasium, quem anno 625 ad superos migravisse constat. In Vita sancti Magni, seu Magnoaldi, Gallus beato Columbano, anno 615 denato, annis duntaxat decem superfuisse dicitur, ut proinde anno 625 mundo excessisse videatur. Verum multa hunc calculum evertunt. Si Gallus annos natus nonaginta quinque decessit, quis putet Constantiensi clero ante annos decem venisse in mentem, ut hominem decrepitae aetatis ultra annos quinque et octoginta provectum in sedem vacuam, uti supra cap. 22 legitur, promoveret? Imo quis credat monachos Luxovienses post Eustasii mortem de Gallo iam fere centenario cogitasse, ut illum ex remota regione abbatem sibi arcesserent? Deinde iam grandaevum fuisse Gallum ac beato Columbano magistro suo aetate superiorem dum in Galliam venit dicere necesse est, si nonagenario maior anno 625 mortuus est. Denique Gallum beato Dagoberto, Clotarii filio, supervixisse iam ad cap. 14 notavimus. Cui rei argumento est quod Talto vir illustris, Dagoberti regis camerarius, sanctum Gallum cum in corpore viveret coluisse dicitur (Ratpertus, de Casibus S. Galli, cap. 1). De auctoritate scriptoris Vitae sancti Magni suo loco disseremus. Notandum porro est sanctum Gallum in sinceris Usuardi et Adonis Martyrologiis, non XVII Kalend. Novemb., quo die a Walafrido hic et a Wandalberto celebratur, sed X kalend. Martii memorari. Sic enim Usuardus: Alemannia sancti Galli presbyteri et conf. Et Ado: In Alemannia sancti Galli conf. Walafridus siquidem et Wandalbertus diem obitus XXII Kalend. Novemb. consignarunt; Usuardus et Ado X Kalend. Martii collocant forsitan elevationis memoriam, dum sancti Galli corpus a Bosone Constantiensi episcopo in decentiorem locum illatum est, quemadmodum in lib. seq., cap. 2, refertur. Obiit ergo sanctus Gallus XVII Kalend. Novemb., circa annum 645. Lege Notkeri Martyrologium XVII Kalend. Novemb., apud Henricum Canisium, tom. VI.].
Walafrid Strabo HOME

bav846.75 bsb109317.259 csg560.126 csg562.44 csg564.79 csg572.55 zhlP00334.57r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik