monumenta.ch > Walafrid Strabo > 28
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, XXVII. <<<     >>> XXIX.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XXVIII. [Qua ratione fratribus Luxovio venientibus satisfecerit, et quam mirabili eos doni coelestis ubertate refoverit.]

1 Post haec abba monasterii quod Luxovium dicitur, nomine Eustasius, quem bonae memoriae Columbanus eidem loco praefecit, ab huius exsilio vitae ad supernam patriam commigravit. Fratres ergo in eodem coenobio constituti consilium inierunt ut venerabilem Gallum revocarent, et eius regimini se subdendo contraderent. Miserunt itaque sex fratres ex his qui ab Hibernia venerunt, qui epistolam ferrent continentem causas eiusdem legationis.
2 Igitur illi recto itinere cum ad viri Dei cellam pervenissent, nuntiati advenisse, ducti sunt ad orationem: qua expleta, domum ingressi porrexerunt epistolam. Quam ut vir sanctus perlegit, dixit illis: Ego quidem, o fratres, verba Prophetae cupiens imitari dicentis: Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meae [Psal. 68, 9], deserui notos meos et propinquos, et ut liberius Domino possem vacare, solitudinis elegi secreta; utque parentum et praediorum dimissionem praeteream, episcopatus honorem et divitias mundi suscipere non consensi.
3 Et quo pacto post hanc renuntiationem et voluntariam paupertatem saeculi implicabor negotiis, exaltabor honoribus, ponderibus aggravabor? Absit, inquam, ut qui manum in aratrum misi, oculos ad relicta retorqueam, et sicut canis revertar ad vomitum. Scitis ipsi me inter vos positum humilitati semper dedisse operam et subiectioni: et quomodo creditis ad tanti culminis me provocari posse fastigium?
4 Innovate consilia, aliorsum vos vertite; mihi quod animo semel infixum est, Dominus immutare non sinet. His et similibus verbis animos eorum ab spe impetrationis huius amovit. Vocavit deinde unum e fratribus, et eum interrogavit quid essent tempore refectionis sumpturi. Cumque responsum esset tantummodo sextarium farinae ad usum haberi cunctorum, iussit fieri panes, dicens: Potens est Deus parare mensam in deserto.
5 Et cum fecisset olera colligi, ipse sumens rete et unum ex discipulis suis cum fratribus qui supervenerant, ivit ad gurgitem, dicens: Videamus utrum misericors Dominus aliquos nostris velit necessitatibus largiri pisciculos. Cumque pervenissent ad gurgitem, viderunt piscem magnum in aquae collectione natantem, duosque illum insequi lutros, quasi capere fugientem volentes.
6 Immisso reti, captum eum traxerunt ad littus. Habebat autem in longitudine palmos duodecim, et in latitudine quatuor. Quo facto, lutri se profundis immergunt. Imposito rursum reti, cum piscatores sancti piscium latebras pulsando inquietarent, iterato lutri apparuerunt, piscium tantam multitudinem propellentes in rete, ut id sua pluralitate per loca disrumperent.
7 Praeda itaque ad littus perducta, vir discretione plenissimus quosdam pisces, adiuvantibus qui aderant, rursus in aquam proiecit, et fratribus dixit: Hodie, propter adventum vestrum, mirabilem suae largitatis evidentiam Dominus manifestare dignatus est. Illi econtra meritis eius quod factum fuerat imputantes, eo alacriter praeeunte domum redierunt.
8 Et ecce iuxta introitum cellulae vir unus apparuit, ferens duos utres vino plenos, et ternos farinae modios ob suae devotionis indicium. Quibus cum gratiarum actione susceptis cibum sumpserunt, et post corporis refectionem, spiritalis colloquii dapibus animas suas pascere studuerunt. Detinuit autem eos beatus Gallus aliquantis secum diebus, et charitatis intuitu omni humanitatis fovit obsequio.
9 Narravit quoque de communi Patre, beato videlicet Columbano, quod certa relatione didicerat. Deinde osculo pacis oblato, dimisit eos; et illi benedictione tanti Patris armati ad sua remearunt.
Walafrid Strabo HOME

bav846.74 bsb109317.256 csg560.120 csg562.41 csg564.75 csg572.53 zhlP00334.55v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik